(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 1. De mvre in cista nato » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 1. De mvre in cista nato » p. 

Abstemius 1

De mvre in cista nato

MVs in cista natus omnem fere ibi duxerat ætatem nucibus pastus, quæ in ea seruari solebant. Dum autem circa oras cistæ ludens decidisset, quæreretque ascensum, reperit epulas lautissime paratas. Quas quum gustare cœpisset, « Quam stultus inquit hactenus fui, qui in toto terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam. Ecce quam suauioribus hic uescor cibis. » Hæc fabula indicat non ita patriam diligendam, si ignobilis sit, ut alia non adeamus loca quom alibi beatiores esse possimus.