(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 25. De sene pvellam in vxorem accipiente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 25. De sene pvellam in vxorem accipiente » p. 

Abstemius 25

De sene pvellam in vxorem accipiente

VIr quidam imprudens exacto septuagesimo uitæ anno puellam duxerat in uxorem, quom ad id tempus in cælibatu permansisset. Cui quom debitum soluere non posset, dicere solebat. « Quam male uitam meam disposui. Iuueni enim mihi uxor deerat ; nunc autem senex desum uxori. » Hæc fabula innuit omnia suo tempore peragenda.