(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 28. De rvstico et mvre » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 28. De rvstico et mvre » p. 

Abstemius 28

De rvstico et mvre

RVsticus quidam erat admodum pauper, sed adeo facetus ut ne calamitatis quidem tempore natiui leporis obliuisceretur. Is quum uillam suam casu igne iniecto ita ardentem uideret, ut aliquo modo ignem extinguere posse diffideret, mœstus spectabat incendium. Interim cernit murem quendam, qui uilla egressus periculum quam ocyssime fugiebat. Oblitus damnorum Rusticus cucurrit, et murem corripiens illum in medium iecit incendium dicens. « Ingratum animal tempore felicitatis mecum habitasti ; nunc quia fortuna mutata est, uillam meam deseruisti. » Fabula indicat eos non esse ueros amicos, qui arridente fortuna a latere tuo non discedunt, turbata autem præcipiti abeunt cursu.