(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 30. De divite qvodam et servo » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 30. De divite qvodam et servo » p. 

Abstemius 30

De divite qvodam et servo

VIr erat diues seruum habens tardi ingenii, quem regem stultorum solebat nuncupare. Ille his uerbis sæpius irritatus statuit hero par referre. Semel enim in herum conuersus. « Vtinam inquit rex stultorum essem. In toto enim terrarum orbe nullum meo latius esset imperium, et tu quoque meo subesses imperio. » Fabula indicat omnia plena esse stultorum.