(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 31. De vidva virvm petente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 31. De vidva virvm petente » p. 

Abstemius 31

De vidva virvm petente

VIdua quædam diues a uicina petebat, ut maritum sibi reperiret. Quem non coitus gratia, qui ingratus admodum sibi erat, sed ne bona sua dilapidarentur, exoptare se dicebat. Mulier sagax et uiduæ uersutias intelligens se inquisituram pollicetur. Paucis post diebus uiduam conueniens « Reperi inquit tibi uirum ex animi tui sententia. Est enim uir prudens, et ad res gerendas natus et genitalibus caret, quæ tibi cordi non sunt. » Cui uidua « Abi hinc inquit in malam rem cum isto marito tuo tam illepido. Etsi enim coitus appetens non sum uolo tamen habeat, quod nos reconciliet, si quando cœperimus esse discordes. » Hæc fabula indicat nullum matrimonium felixd si clauus defuerit qui uirum et mulierem arctissime constringit.