(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 36. De cane et hero » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 36. De cane et hero » p. 

Abstemius 36

De cane et hero

Cane[m] quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper eum suis pascebat manibus, ligatumque soluebat. Ligari autem et uerberari iubebat a seruo ut beneficia a se maleficia autem a seruo in illum uiderentur esse collata. Ægre autem ferens canis se assidue ligari uerberarique aufugit, et quum increparetur a domino ut ingratus, et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset, a quo semper dilectus pastusque fuisset, ligatus autem uerberatusque numquam respondit. « Quod seruus tuo iussu facit, a te factum puto. » Hæc fabula indicat eos malefactores habendos, qui maleficiorum causa fuere.