(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 41. De sve et cane » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 41. De sve et cane » p. 

Abstemius 41

De sve et cane

SVs irridebat canem odorisequum qui domino murmure et cauda adularetur a quo ad artem aucupatoriam multis uerberibus auriumque uellicationibus fuerat instructus. Cui canis. « Nescis inquit insane nescis, quae ex uerberibus illis sim consecutuse. Per ea enim suauissimis perdicum coturnicumque carnibus uescor. » Hæc fabula nos monet, ne iniquo feramus animo præceptorum uerbera, quæ multorum bonorum causa esse consueuere.