(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 44. De scvrra et episcopo » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 44. De scvrra et episcopo » p. 

Abstemius 44

De scvrra et episcopo

SCurra quidam Kalendis Ianuari ad episcopum quendam diuitem quidem, sed auarum accedens numisma aureum strenæ nomine petiit. Antistes insanire hominem dixit qui crederet tantam pecuniam sibi in strenam dari. Tunc Scurra numum argenteum efflagitare cœpit. Sed quum ille hunc quoque nimium sibi uideri diceret, æreum quadrantem ut saltem sibi traderet, orabat. Sed quum ne hunc quoque posset ab episcopo extorquere. « Reuerende inquit pater saltem benedictione tua me pro strena imperti. » Tunc episcopus « Flecte inquit genua, fili, ut te benedicam. » « At ego inquit scurra benedictionem istam tuam tam uilem nolo. Si enim numum æreum ualeret, eam mihi nunquam profecto concederes. » Hæc fabula contra eos episcopos et sacerdotes conficta est, qui diuitias et opes pluris faciunt, quam cuncta ecclesiæ sacra atque myste[ria].