(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 46. De sacerdote et piris » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 46. De sacerdote et piris » p. 

Abstemius 46

De sacerdote et piris

SAcerdos quidam gulosus extra patriam ad nuptias proficiscens ad quas fuerat inuitatus, reperit in itinere pyrorum aceruum, quorum ne unum quidem attigit, quamuis magna affectus fame. Quin potius ea ludibrio habens lotio conspersit. Indignabatur enim huiusmodi cibos sibi in itinere offerri qui ad lautas accedebat epulas. Sed quum in itinere torrentem quendam ita imbribus auctum offendisset, ut sine uitæ periculo eum transire non posset domum redire constituit. Reuertens autem ieiunus tanta est oppressus fame ut nisi pyra illa, quæ urina consperserat, comesset, quum aliud non inueniret, extingueretur. Hæc fabula monet nihil esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.