(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 47. De mvlo et eqvo » p. 357
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 47. De mvlo et eqvo » p. 357

Abstemius 47

De mvlo et eqvo

MVlus conspiciens equum aureo freno ephippiisque insignem et purpureis opertum faleris rumpebatur inuidia, illum beatum reputans qui continue optimis uesceretur cibis, et decoro amiciretur ornatu, se autem præ illo infelicem qui clitellis male dolatis oppressus cotidie maxima onera ferre cogeretur. At ubi uidit equum e pugna redeuntem multis affectum uulneribus præ illius calamitate se felicem appellabat, longe melius esse dicens cotidiano labore durum uictum quæritare, et turpiter uestiri, quam post optimos et delicatos cibos, et tantos ornatus, mortis adire discrimina. Hæc fabula monet regibus et principibus minime inuidendum quia diuitiis et opibus abundant, quum eorum uitam longe pluribus periculis quam pauperum uideamus esse subiectam.