(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 48. De porco et eqvo » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 48. De porco et eqvo » p. 

Abstemius 48

De porco et eqvo

POrcus conspiciens equum bellatorem, qui cataphractus ad pugnam prodibat, « Stulte inquit quo properas ? In pugna enim fortasse morieris. » Cui equus. « At tibi inter lutum sordesque impinguato, quamuis nihil dignum laude gesseris cultellus adimet uitam, mortem uero meam comitabitur gloria. » Hæc fabula innuit honestius esse rebus præclare gestis occumbere, quam uitam turpiter actam protrahere.