(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 50. De heremita et milite » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 50. De heremita et milite » p. 

Abstemius 50

De heremita et milite

HEremita quidam uir sanctissimæ uitæ militem hortabatur, ut relicta sæculi militia, quam absque dei offensa, et animæ discrimine pauci exercent, tandem se corporis traderet quieti, et animæ consuleret saluti. Cui miles « Faciam inquit quod mones pater. Eo enim uentum est, ut hoc tempore milites neque stipendia exigere ualeant, licet exigua sint neque prædari possint. » Fabula significat multos uitiis renunciare, quia illa amplius exercere non possunt.