(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 7. De cvcvlo et accipitre » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 7. De cvcvlo et accipitre » p. 

Abstemius 7

De cvcvlo et accipitre

IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere. Cui cuculus. « Quam melius tibi inquit amice fuisset, uermes uenari quam alienas aues impetere. » Hæc Fabula indicat eorum uitam tutiorem esse, et magis probandam, qui suis rebus sine periculo contenti sunt, quam illorum, qui aliena appetentes adeunt magna uitæ discrimina.