(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 86. De vvlpe carnem leporis cani lavdante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 86. De vvlpe carnem leporis cani lavdante » p. 

Abstemius 86

De vvlpe carnem leporis cani lavdante

VVlpes quom fugaretur a cane, et iam iam esset capienda, nec ullam aliam euadendi uiam inuenire se posse cognosceret. « Quid me inquit o canis perdere cupis, cuius caro tibi usui esse non potest ? Cape potius leporem illum (non procul enim lepus aberat), cuius carnem suauissimam mortales esse commemorant. » Canis igitur motus consilio Vulpis omissa Vulpe leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem eius uelocitatem capere non potuit. Paucis post diebus Lepus conueniens Vulpem uehementer eam accusabat (uerba enim eius audiuerat) quod se Cani demonstrasset. Cui Vulpes. « Quid me accusas Lepus, quæ te tantopere laudaui ? Quid diceres, si te uituperassem ? » Hæc indicat fabula (multos mortales sub laudationis specie aliis perniciem machinari.)