(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 90. De adolescente ex coitv infirmo et lvpo » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 90. De adolescente ex coitv infirmo et lvpo » p. 

Abstemius 90

De adolescente ex coitv infirmo et lvpo

ADolescens quidam uxorem duxerat, et ipsam quoque adolescentulam formosam admodum et libidinosam, cuius effrenæ libidini dum satisfacere cupit, ita lumbos exhausit, ut paucis diebus macilentus fieret, et mortuo magis quam uiuo similis uideretur. Non ingredi, non stare, non aliquod opus facere poterat. Vt senex quidam apricatione gaudebat. Dum ergo in aprico stans loco calore solis sese calfaceret, accidit, ut Venatores, qui lupum fuerant insectati, illac iter haberent, quos quum adolescens interrogaret, cur lupum non ceperant, « Ob incredibilem inquiunt illius uelocitatem illum assequi non potuimus. » Tunc ait adolescens. « Vxorem profecto hic lupus habere non debet. Si enim uxori iunctus esset, nunquam tanta pedum pernicitate polleret. » Hæc indicat fabula (neminem esse adeo robustum et fortem, quem nimius ueneris usus non infirmum et debilem reddat.)