(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 15. De mvliere amatoris discessvm flente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 15. De mvliere amatoris discessvm flente » p. 

Abstemius 15

De mvliere amatoris discessvm flente

MVlier impudica amatorem suum abeuntem, quem omnibus fere rebus spoliauerat, multis lachrymis prosequebatur. Interrogante autem eam uicina cur ita inconsolabiliter fleret « Non discessum eius inquit, sed pallium, quod ei reliqui, fleo. » Fabula indicat non amatores, sed eorum bona a meretricibus amari.