(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 19. De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 19. De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs » p. 

Abstemius 19

De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs

NAuta quidam in mari subita et atra tempestate depræhensus, cæteris eius sociis diuersorum diuorum auxilium implorantibus « Nescitis inquit, quid petatis. Ante enim quam sancti isti ad deum pro nostra liberatione se conferant, hac imminenti procella obruemur. Ad deum igitur confugiendum censeo, qui absque alterius adminiculo a tantis malis nos poterit liberare. » Inuocato igitur dei omnipotentis auxilio, ilico procella cessauit. Fabula indicat, ubi potentioris auxilium haberi potest ad imbecilliores non confugiendum.