(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 22. De legato avaro tvbicines decipiente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 22. De legato avaro tvbicines decipiente » p. 

Abstemius 22

De legato avaro tvbicines decipiente

QVidam auarus pro patria legatus in aliam urbem profectus erat, cui tubicines presto affuerunt, ut illius aures tubarum clangore, loculos autem suos pecunia implerent. Quibus ille renunciari iubet, non esse nunc locum cantibus, se in summo luctu et mœrore constitutum, matrem enim suam obiisse. Tubicines autem spe frustrati et mœsti abeunt. Amicus quidam legati audiens luctum ad eum uisendum consolandumque accedit interrogatque quamdiu mater eius obiisset. « Quadraginta iam anni sunt » inquit. Tunc amicus intellecta legati stropha in risum effusus est. Hæc fabula ad auaros facit, qui omni arte student conseruare pecuniam.