(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 29. De heremita virgine ægrotante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 29. De heremita virgine ægrotante » p. 

Abstemius 29

De heremita virgine ægrotante

INsitum est a natura omni animantium generi, ut rei uenereæ libidine incitentur. A qua, si qui homines qui coruo albo rariores sunt, se abstinere uolunt, sæpe in graues morbos incidere solent. Quidam igitur heremita ab ipsa præsentia ita titillationes carnis euicerat, ut usque ad quintum et uigesimum ætatis annum uirgo permaneret. Quum autem in ea ætate grauissime ægrotare cœpisset, medici nullum aliud salutis eius remedium se inuenire dicebant, nisi ut cum aliqua muliere coiret. Diu heremita recusauit mori se potius uelle dicens, quam uirginitatem rem tam præclaram et Deo maxime gratam, amittere. Assueti enim uirtutibus ægre illas a se discedere patiuntur. Victus tandem precibus et cupiditate uitæ, qua nihil homini sanæ mentis dulcius est, adductæ sibi mulieris infusus gremio placidum petiuit per membra soporem. Experrectus autem uehementer angebatur, et tantam uim lachrymarum effundebat, ut omnes, qui aderant, illius misererentur. Quisque igitur eum solari et, ut bono animo esset hortari, quoniam deus clæmentissimus pater ei ignosceret, quia non uoluptatis, sed recuperandæ sanitatis causa opus tale patrasset. « At ego inquit istud non fleo sed quod tantam dulcedinem citius expertus non sum. » Hæc indicat fabula (humanam naturam adeo peccatorum illecebris delectari, ut uitiorum uoluptatem facile uirtutum amaritudini anteponant.)