(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 39. De avcvpe et fringvilla » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 39. De avcvpe et fringvilla » p. 

Abstemius 39

De avcvpe et fringvilla

AVceps tetenderat uolucribus rætia, largamque illis in area effuderat escam. Pascentes tamen aues non capiebat, quia sibi uidebantur paucæ. Quibus pastis ac auolantibus, aliæ pastum adueniunt, quas quoque propter paucitatem capere neglexit. Hoc per totum diem ordine seruato, ac aliis aduenientibus, aliis abeuntibus, illo semper maiorem prædam expectante, tandem ad uesperascere cœpit. Tunc auceps amissa spe multas capiendi, quum iam tempus esset quiescendi, attrahens rætia unam tantum fringuillam, quæ infelix in area remanserat, cœpit [sic]. Hæc fabula indicat, qui omnia comprehendere uolunt, sæpe pauca uix capere posse.