(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 52. De leone et mvre » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 52. De leone et mvre » p. 

Abstemius 52

De leone et mvre

LEo laqueo captus in silua, quum se ita irretitum uideret ut nullis uiribus se inde posse explicare confideret murem rogauit, ut abroso laqueo eum liberaret, promittens tanti beneficii se non immemorem futurum. Quod cum mus prompte fecisset leonem rogauit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut benefactori suo rem gratam faceret. Noua autem nupta ad uirum ueniens, quum eum non uideret casu illum pede pressit itaque contriuit. Hæc indicat fabula (matrimonia et cætera consortia improbanda, quæ ab imparibus contrahuntur.)