(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 53. De vlmo et silere » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 53. De vlmo et silere » p. 

Abstemius 53

De vlmo et silere

VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et inualidum, quod ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, quod multos annos assiduos amnis impetus inconcussa pertulerat. Semel autem maxima undarum uiolentia Vlmus perfracta trahebatur ab aquis. Cui Siler ridens inquit. « Cur me deseris uicina ? Vbi est nunc fortitudo tua ? » Fabula significat sapientiores esse, qui potentioribus secedunt, quam qui resistere uolentes turpiter superantur.