(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 61. De adolescente in fvnere matris canente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 61. De adolescente in fvnere matris canente » p. 

Abstemius 61

De adolescente in fvnere matris canente

VIr quidam defunctam uxorem quæ ad sepulchrum efferebatur lachrymis et fletibus prosequebatur. Filius uero eius canebat. Qui quum a patre increparetur, ut amens, et insanus, qui in matris funere cantaret, quum una secum mœstus esse, et flere deberet, inquit « Pater mi si sacerdotes ut canerent conduxisti, cur mihi irasceris gratis concinenti ? » Cui pater. « Non tuum inquit et sacerdotum est idem officium. » Fabula indicat non omnia omnibus esse decora.