(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 64. De asino ægrotante et lvpis visitantibvs » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 64. De asino ægrotante et lvpis visitantibvs » p. 

Abstemius 64

De asino ægrotante et lvpis visitantibvs

ASinus ægrotabat famaque exierat eum cito moriturum. Ad eum igitur uisendum quum lupi canesque uenissent, peterentque a filio, quomodo pater eius se haberet. Ille per hostii [sic] rimulam respondit. « Melius quam uelletis. » Hæc indicat fabula, quod multi fingunt moleste ferre mortem aliorum, quos tamen cupiunt celeriter interire.