(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 66. De asino laborvm finem non inveniente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 66. De asino laborvm finem non inveniente » p. 

Abstemius 66

De asino laborvm finem non inveniente

ASinus hiberno tempore plurimum angebatur, quod nimio afficeretur frigore, et durum palearum haberet uictum. Quare uernam temperiem et teneras herbas optabat. Sed quum uer aduenisset, cogereturque a domino, qui figulus erat, argillam in aream, et ligna ad fornacem indeque lateres, imbrices, tegulas ad diuersa loca deferre, pertesus ueris, in quo tot labores tolerabat, æstatem omnibus uotis expetebat, ut dominus messe impeditus eum quiescere pateretur. Sed tunc quoque quum messes in aream, et inde triticum domum ferre compelleretur, nec quieti locus sibi esset, autumnum saltem laborum finem fore sperabat. Sed ubi ne tunc quoque malorum terminum adesse cernebat, quum cotidie uinum poma ligna portanda essent, rursus hyemis niues et glaciem efflagitabat, ut tunc saltem aliqua sibi requies a tantis laboribus concederetur. Hæc fabula indicat nulla esse præsentis uitæ tempora, quæ non perpetuis sint subiecta laboribus.