(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 69. De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 69. De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret » p. 

Abstemius 69

De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret

LVpus esuriens in istricem [sic] intenderat animum, quem tamen quia sagittis undique munitus erat, inuadere non audebat. Excogitata autem eum perdendi astutia, illi suadere cœpit, ne pacis tempore tantum tellorum [sic] onus tergore portaret, quandoquidem ne alii quidem sagittarii, nisi quum prælii tempus instaret, portarent. Cui Istrix [sic] « Aduersus lupum inquit semper præliandi tempus esse credendum est. » Hæc fabula innuit uirum sapientem oportere aduersus inimicorum et hostium fraudes semper esse munitum.