(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 80. De vidva et asino viridi » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 80. De vidva et asino viridi » p. 

Abstemius 80

De vidva et asino viridi

VIdua quædam cælibatum exosa nubere cupiebat, sed non audebat, uerita uulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere, quæ ad secundas transeunt nuptias. Sed commater eius quam contemnendæ essent populi uoces hac arte monstrauit. Iussit enim asinum album, quem uidua habebat, uiridi colore depingi, et per omnes urbis uicos circunduci. Quod dum fieret, tanta admiratio ab initio omnes inuaserat, ut non solum pueri, uerum etiam senes hac re insolita moti Asinum animi gratia comitarentur. Deinde quum huiusmodi animal cotidie per urbem duceretur desierunt admirari. « Itidem inquit ad uiduam commater, eueniet tibi. Si enim uirum acceperis per aliquot dies eris fabula uulgi. Deinde hic sermo conticescet. » Hæc fabula indicat nullam rem esse tanta dignam admiratione, quæ diuturnitate temporis non desinat esse miraculum.