(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 91. De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 91. De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente » p. 

Abstemius 91

De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente

SEnex quidam iuuenem sibi poma surripientem blandis orabat uerbis, ut ex arbore descendere, nec res suas uellet auferre. Sed quum in cassum uerba funderet, iuuene eius ætatem ac uerba contemnente, « Non in uerbis tantum inquit uerum etiam in herbis audio esse uirtutem. » Herbas igitur uellere, et in illum iacere cœpit. Quod iuuenis conspicatus in uehementem risum effusus est, et senem delirare arbitrabatur, qui crederet eum ex arbore herbis posse depellere. Tunc senex omnia experiri cupiens. « Quando inquit uerborum et herbarum uires aduersus raptorem mearum rerum nullæ sunt, lapidibus agam, in quibus quoque dicunt esse uirtutem », lapidesque, quibus gremium impleuerat, in Iuuenem iaciens, illum descendere et abire cœgit. Hæc fabula indicat omnia prius sapienti tentanda, quam ad armorum confugiatur auxilium.