(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 16. De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat » p. 724
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 16. De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat » p. 724

Abstemius 16

De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat

QVadrigæ in stadio currebant, quibus musca insidebat. Maximo autem puluere tum equinorum pedum pulsu, tum rotarum uolutatione exorto dicebat Musca. « Quam magnam uim pulueris excitaui. » Hæc fabula ad eos spectat, qui quum ignaui sint, alienam tamen gloriam suis magnificis uerbis in se transferre conantur.