Abstemius 28
De rvstico et mvre
RVsticus quidam erat admodum pauper, sed adeo facetus ut ne calamitatis
quidem tempore natiui leporis obliuisceretur. Is quum uillam suam casu igne iniecto
ita ardentem uideret, ut aliquo modo ignem extinguere posse diffideret, mœstus
spectabat incendium. Interim cernit murem quendam, qui uilla egressus periculum quam
ocyssime fugiebat. Oblitus damnorum Rusticus cucurrit, et murem corripiens illum in
medium iecit incendium dicens. « Ingratum animal tempore felicitatis mecum habitasti ;
nunc quia fortuna mutata est, uillam meam deseruisti. »
Fabula
indicat eos non esse ueros amicos, qui arridente fortuna a latere tuo non discedunt,
turbata autem præcipiti abeunt cursu.