Abstemius 50
De heremita et milite
HEremita quidam uir sanctissimæ uitæ militem hortabatur, ut relicta
sæculi militia, quam absque dei offensa, et animæ discrimine pauci exercent, tandem se
corporis traderet quieti, et animæ consuleret saluti. Cui miles « Faciam inquit quod
mones pater. Eo enim uentum est, ut hoc tempore milites neque stipendia exigere
ualeant, licet exigua sint neque prædari possint. »
Fabula
significat multos uitiis renunciare, quia illa amplius exercere non possunt.