(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 51. De viro et vxore bigamis » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 51. De viro et vxore bigamis » p. 

Abstemius 51

De viro et vxore bigamis

VIr quidam defuncta uxore, quam ualde dilexerat, duxit alteram et ipsam uiduam, quæ assidue ei prioris mariti uirtutes, fortiaque facinora obiiciebat. Cui ut par referret, ipse quoque defunctæ uxoris mores probatissimos pudicitiamque insignem referebat. Quadam autem die uiro irata pauperi elemosynam petenti partem caponis, quem in cœnam utriusque coxerat, dedit dicens. « Do tibi hoc pro anima prioris uiri. » Quod audiens maritus accersito pauperi reliquum caponis dedit dicens. « Et ego quoque do tibi hoc pro anima uxoris meæ defunctæ. » Sic illi, dum alter alteri nocere cupiunt, quid cœnarent non habuerunt. Hæc fabula monet non esse contra eos pugnandum, qui se possunt optime uindicare.