(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 82. De lvpo pisce flvvii maris regnvm affectante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 82. De lvpo pisce flvvii maris regnvm affectante » p. 

Abstemius 82

De lvpo pisce flvvii maris regnvm affectante

LVpus piscis erat in amne quodam, qui pulchritudine, magnitudine, ac robore cæteros eiusdem fluminis pisces excedebat. Vnde cuncti eum admirabantur, et tanquam regem præcipuo prosequebantur honore. Qua re in superbiam elatus maiorem principatum cœpit appetere. Relicto igitur amne, in quo multos annos regnauerat ingressus est mare, ut eius regnum sibi uendicaret. Sed offendens delphinum miræ magnitudinis, qui in illo regnabat, ita ab illo insectatus est, ut aufugiens uix amnis ostium ingrederetur. Vnde amplius non est ausus exire. Hæc fabula nos admonet, ut rebus nostris contenti ea non appetamus, quæ nostris uiribus sunt longe maiora.